

Epistola II ad Corinthos*
Caput 11: Versus 2
Aemulor.Aemulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos aemulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quae dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum.Vos uni.A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: haec virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: haec est omnium fidelium.